- BANAUSI
- BANAUSIservorum genus, manuum operâ utentium. Cael. Rhodigin. l. 25. c. 18. Est autem Βάναυσος proprie fornicarius, h. e. qui circa fornaces, et caminos exercetur. Hesychius. Βκναυσία, πᾶσατέχνη διὰ πυρὸς, κυρίως δὲ κ῾ περὶ τὰς καμίνους. Καὶ πᾶς τεχνίτης χαλκἐυς, ἢ χρυσοχόος, βάνανσος. Porro βαῦνον Peloponnesii ignis locum vocant caminum, et ἄυειν est incendere. Unde proprie dicitur de artificibus, qui igne opera sua conficiunt. Sed transsata vox est postea ad omnes artes: quae manuum officiô peraguntur, id quod et B. Hieronym. annotat, l. 1. adversus Pelagium, Ut taceam, inquit, de iis, quos Graeci Βαναύσους vocant, nos ad opera manuum pertinentes dicere possumus. Inde Βάναυσος τέχνη, apud Aristot. ars sordida et illiberalis, et βάναυσος φιλότης, apud Platonem, amicitia trivialis. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.